Little Office of the
Blessed Virgin

None

Office I (Candlemas to Advent), 1909 Dominican calendar

Prayers Before the Office

Aperi Dómine, os meum ad benedicéndum nomen sanctum tuum: munda quoque cor meum ab ómnibus vanis, pervérsis et aliénis cogitatiónibus; intelléctum illúmina, afféctum inflámma, ut digne, atténte ac devóte hoc Offícium recitáre váleam, et exaudíri mérear ante conspéctum divínæ Majestátis túæ. Per Christum Dóminum nostrum.

℟ Amen.

Dómine, in unióne illíus divínæ intentiónis, qua ipse in terris laudes Deo persolvísti, has tibi Horas (vel hanc tibi Horam) persólvo.

Introduction

Ave María, grátia plena, * Dóminus tecum.

Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui, Jesus.

℣ Deus ✠ in adjutórium meum inténde.

℟ Dómine, ad adjuvándum me festína.

℣ Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

℟ Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. (outside lent:) Allelúia. (from Septuagesima to Holy Saturday:) Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.

Hymnus

Memento, salútis Auctor,
Quod nostri quondam córporis,
Ex illibáta Vírgine
Nascéndo, formam súmpseris.

María, mater grátiæ,
Mater misericórdiæ,
Tu nos ab hoste prótege,
Et hora mortis súscipe.

Glória tibi Dómine,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre et almo Spíritu,
In sempitérna sǽcula.

Amen.

Psalmus 128

  • Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, * dicat nunc Israël.
  • Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea: * étenim non potuérunt mihi.
  • Supra dorsum meum fabricavérunt peccatóres: * prolongavérunt iniquitátem suam.
  • Dóminus iustus concídit cervíces peccatórum: * confundántur et convertántur retrórsum omnes, qui odérunt Sion.
  • Fiant sicut fænum tectórum: * quod priúsquam evellátur, exáruit:
  • De quo non implévit manum suam qui metit, * et sinum suum qui manípulos cólligit.
  • Et non dixérunt qui præteríbant: Benedíctio Dómini super vos: * benedíximus vobis in nómine Dómini.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 129

  • De profúndis clamávi ad te, Dómine: * Dómine, exáudi vocem meam:
  • Fiant aures tuæ intendéntes, * in vocem deprecatiónis meæ.
  • Si iniquitátes observáveris, Dómine: * Dómine, quis sustinébit?
  • Quia apud te propitiátio est: * et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
  • Sustínuit ánima mea in verbo eius: * sperávit ánima mea in Dómino.
  • A custódia matutína usque ad noctem: * speret Israël in Dómino.
  • Quia apud Dóminum misericórdia: * et copiósa apud eum redémptio.
  • Et ipse rédimet Israël, * ex ómnibus iniquitátibus eius.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 130

  • Dómine, non est exaltátum cor meum: * neque eláti sunt óculi mei.
  • Neque ambulávi in magnis: * neque in mirabílibus super me.
  • Si non humíliter sentiébam: * sed exaltávi ánimam meam:
  • Sicut ablactátus est super matre sua, * ita retribútio in ánima mea.
  • Speret Israël in Dómino, * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Beáta Mater et intácta Virgo, gloriósa Regína mundi, intercéde pro nobis ad Dóminum.

Capitulum

Eccli. 24

Quasi cedrus exaltáta sum in Líbano, et quasi cypréssus in monte Sion: quasi palma exaltáta sum in Cades, et quasi plantátio rosæ in Iéricho.

℟ Deo grátias.

℟ Elégit eam Deus * Et præelégit eam.

℟ Elégit eam Deus * Et præelégit eam.

℣ Et habitáre eam facit in tabernáculo suo.

℟ Et præelégit eam.

℣ Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

℟ Elégit eam Deus * Et præelégit eam.

Sancta Dei Génetrix, virgo semper María.

Intercéde pro nobis ad Dóminum Deum nostrum.

Oratio

℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.

℟ Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Famulorum tuórum, quæsumus, Dómine, delíctis ignósce: ut qui tibi placére de áctibus nostris non valémus, Genetrícis Fílii tui Dómini nostri intercessióne salvémur: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

Amen.

Conclusion

℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.

℟ Et clamor meus ad te véniat.

℣ Benedicámus Dómino.

℟ Deo grátias.

If another hour is not immediately followed, end with the below.

℣ Ave María, grátia plena, * Dóminus tecum.

℟ Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui, Jesus.

Prayers After the Office

Sacrosánctæ et indivíduæ Trinitáti, crucifíxi Dómini nostri Jesu Christi humanitáti, beatíssimæ et gloriosíssimæ sempérque Vírginis Maríæ fœcúndæ integritáti, et ómnium Sanctórum universitáti sit sempitérna laus, honor, virtus et glória ab omni creatúra, nobísque remíssio ómnium peccatórum, per infiníta sǽcula sæculórum.

℟ Amen.

℣ Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Pátris Fílium.

℟ Et beáta úbera, quæ lactavérunt Christum Dóminum.

Pater, Ave secreto.

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.

Original Sources

Other Little Offices

Little Office of the Sacred Heart Little Office of Divine Wrath

© 2021 by LOBVM.com

(except for texts already in the public domain)