Little Office of the
Blessed Virgin

Terce

Office III (Christmas To Candlemas), 1909 Dominican calendar

Prayers Before the Office

Aperi Dómine, os meum ad benedicéndum nomen sanctum tuum: munda quoque cor meum ab ómnibus vanis, pervérsis et aliénis cogitatiónibus; intelléctum illúmina, afféctum inflámma, ut digne, atténte ac devóte hoc Offícium recitáre váleam, et exaudíri mérear ante conspéctum divínæ Majestátis túæ. Per Christum Dóminum nostrum.

℟ Amen.

Dómine, in unióne illíus divínæ intentiónis, qua ipse in terris laudes Deo persolvísti, has tibi Horas (vel hanc tibi Horam) persólvo.

Introduction

Ave María, grátia plena, * Dóminus tecum.

Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui, Jesus.

℣ Deus ✠ in adjutórium meum inténde.

℟ Dómine, ad adjuvándum me festína.

℣ Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

℟ Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. (outside lent:) Allelúia. (from Septuagesima to Holy Saturday:) Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.

Hymnus

Memento, salútis Auctor,
Quod nostri quondam córporis,
Ex illibáta Vírgine
Nascéndo, formam súmpseris.

María, mater grátiæ,
Mater misericórdiæ,
Tu nos ab hoste prótege,
Et hora mortis súscipe.

Glória tibi Dómine,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre et almo Spíritu,
In sempitérna sǽcula.

Amen.

Psalmus 122

  • Ad te levávi óculos meos, * qui hábitas in cælis.
  • Ecce, sicut óculi servórum * in mánibus dominórum suórum,
  • Sicut óculi ancíllæ in mánibus dóminæ suæ: * ita óculi nostri ad Dóminum, Deum nostrum, donec misereátur nostri.
  • Miserére nostri, Dómine, miserére nostri: * quia multum repléti sumus despectióne:
  • Quia multum repléta est ánima nostra: * oppróbrium abundántibus, et despéctio supérbis.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 123

  • Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israël: * nisi quia Dóminus erat in nobis,
  • Cum exsúrgerent hómines in nos, * forte vivos deglutíssent nos:
  • Cum irascerétur furor eórum in nos, * fórsitan aqua absorbuísset nos.
  • Torréntem pertransívit ánima nostra: * fórsitan pertransísset ánima nostra aquam intolerábilem.
  • Benedíctus Dóminus * qui non dedit nos in captiónem déntibus eórum.
  • Ánima nostra sicut passer erépta est * de láqueo venántium:
  • Láqueus contrítus est, * et nos liberáti sumus.
  • Adiutórium nostrum in nómine Dómini, * qui fecit cælum et terram.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 124

  • Qui confídunt in Dómino, sicut mons Sion: * non commovébitur in ætérnum, qui hábitat in Ierúsalem.
  • Montes in circúitu eius: * et Dóminus in circúitu pópuli sui, ex hoc nunc et usque in sǽculum.
  • Quia non relínquet Dóminus virgam peccatórum super sortem iustórum: * ut non exténdant iusti ad iniquitátem manus suas.
  • Bénefac, Dómine, bonis, * et rectis corde.
  • Declinántes autem in obligatiónes addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem: * pax super Israël.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Gaude, María Virgo, cunctas hæreses sola interemísti in univérso mundo.

Capitulum

Eccli. 24

Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Ierúsalem potéstas mea.

℟ Deo grátias.

℟ Sancta María, Mater Christi, * Audi rogántes sérvulos.

℟ Sancta María, Mater Christi, * Audi rogántes sérvulos.

℣ Et impetrátam nobis cælitus tu defer indulgéntiam.

℟ Audi rogántes sérvulos.

℣ Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

℟ Sancta María, Mater Christi, * Audi rogántes sérvulos.

Ora pro nobis sancta Dei Génetrix.

Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

Oratio

℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.

℟ Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Deus, qui salútis ætérnæ, beátæ Maríæ virginitáte fecúnda, humáno géneri præmia præstitísti: tríbue, quæsumus, ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus, per quam merúimus Auctórem vitæ suscípere: Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

Amen.

Conclusion

℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.

℟ Et clamor meus ad te véniat.

℣ Benedicámus Dómino.

℟ Deo grátias.

If another hour is not immediately followed, end with the below.

℣ Ave María, grátia plena, * Dóminus tecum.

℟ Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui, Jesus.

Prayers After the Office

Sacrosánctæ et indivíduæ Trinitáti, crucifíxi Dómini nostri Jesu Christi humanitáti, beatíssimæ et gloriosíssimæ sempérque Vírginis Maríæ fœcúndæ integritáti, et ómnium Sanctórum universitáti sit sempitérna laus, honor, virtus et glória ab omni creatúra, nobísque remíssio ómnium peccatórum, per infiníta sǽcula sæculórum.

℟ Amen.

℣ Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Pátris Fílium.

℟ Et beáta úbera, quæ lactavérunt Christum Dóminum.

Pater, Ave secreto.

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.

Original Sources

Other Little Offices

Little Office of the Sacred Heart Little Office of Divine Wrath

© 2021 by LOBVM.com

(except for texts already in the public domain)