Sext
Office III (Christmas To Candlemas), 1909 Dominican calendarPrayers Before the Office
Aperi Dómine, os meum ad benedicéndum nomen sanctum tuum: munda quoque cor meum ab ómnibus vanis, pervérsis et aliénis cogitatiónibus; intelléctum illúmina, afféctum inflámma, ut digne, atténte ac devóte hoc Offícium recitáre váleam, et exaudíri mérear ante conspéctum divínæ Majestátis túæ. Per Christum Dóminum nostrum.
℟ Amen.
Dómine, in unióne illíus divínæ intentiónis, qua ipse in terris laudes Deo persolvísti, has tibi Horas (vel hanc tibi Horam) persólvo.
Introduction
Ave María, grátia plena, * Dóminus tecum.
Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui, Jesus.
℣ Deus ✠ in adjutórium meum inténde.
℟ Dómine, ad adjuvándum me festína.
℣ Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟ Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. (outside lent:) Allelúia. (from Septuagesima to Holy Saturday:) Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
Hymnus
Memento, salútis Auctor,
Quod nostri quondam córporis,
Ex illibáta Vírgine
Nascéndo, formam súmpseris.
María, mater grátiæ,
Mater misericórdiæ,
Tu nos ab hoste prótege,
Et hora mortis súscipe.
Glória tibi Dómine,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre et almo Spíritu,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Psalmus 125
- In converténdo Dóminus captivitátem Sion: * facti sumus sicut consoláti:
- Tunc replétum est gáudio os nostrum: * et lingua nostra exsultatióne.
- Tunc dicent inter gentes: * Magnificávit Dóminus fácere cum eis.
- Magnificávit Dóminus fácere nobíscum: * facti sumus lætántes.
- Convérte, Dómine, captivitátem nostram, * sicut torrens in Austro.
- Qui séminant in lácrimis, * in exsultatióne metent.
- Eúntes ibant et flebant, * mitténtes sémina sua.
- Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, * portántes manípulos suos.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 126
- Nisi Dóminus ædificáverit domum, * in vanum laboravérunt qui ædíficant eam.
- Nisi Dóminus custodíerit civitátem, * frustra vígilat qui custódit eam.
- Vanum est vobis ante lucem súrgere: * súrgite postquam sedéritis, qui manducátis panem dolóris.
- Cum déderit diléctis suis somnum: * ecce heréditas Dómini fílii: merces, fructus ventris.
- Sicut sagíttæ in manu poténtis: * ita fílii excussórum.
- Beátus vir, qui implévit desidérium suum ex ipsis: * non confundétur cum loquétur inimícis suis in porta.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 127
- Beáti, omnes, qui timent Dóminum, * qui ámbulant in viis eius.
- Labóres mánuum tuárum quia manducábis: * beátus es, et bene tibi erit.
- Uxor tua sicut vitis abúndans, * in latéribus domus tuæ.
- Fílii tui sicut novéllæ olivárum, * in circúitu mensæ tuæ.
- Ecce, sic benedicétur homo, * qui timet Dóminum.
- Benedícat tibi Dóminus ex Sion: * et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ.
- Et vídeas fílios filiórum tuórum, * pacem super Israël.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. In prole Mater, in partu virgo, gaude et lætáre, Virgo Mater Dómini.
Capitulum
Eccli. 24
Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea.
℟ Deo grátias.
℟ Ora pro nobis, * Sancta Dei Génetrix.
℟ Ora pro nobis, * Sancta Dei Génetrix.
℣ Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
℟ Sancta Dei Génetrix.
℣ Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟ Ora pro nobis, * Sancta Dei Génetrix.
Elégit eam Deus et præelégit eam.
Et habitáre eam facit in tabernáculo suo.
Oratio
℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟ Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Conclusion
℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟ Et clamor meus ad te véniat.
℣ Benedicámus Dómino.
℟ Deo grátias.
℣ Ave María, grátia plena, * Dóminus tecum.
℟ Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui, Jesus.
Prayers After the Office
Sacrosánctæ et indivíduæ Trinitáti, crucifíxi Dómini nostri Jesu Christi humanitáti, beatíssimæ et gloriosíssimæ sempérque Vírginis Maríæ fœcúndæ integritáti, et ómnium Sanctórum universitáti sit sempitérna laus, honor, virtus et glória ab omni creatúra, nobísque remíssio ómnium peccatórum, per infiníta sǽcula sæculórum.
℟ Amen.
℣ Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Pátris Fílium.
℟ Et beáta úbera, quæ lactavérunt Christum Dóminum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
Original Sources
- Breviarium Juxta Ritum Sacri Ordinis Praedicatorum (1909)
- Office Book for Dominican Sisters (1941)
- The Little Office of the Blessed Virgin, Explained for Dominican Sisters and Tertiaries