Little Office of the
Blessed Virgin

Sext

Office I (Candlemas to Advent), 1910 Roman calendar

Prayers Before the Office

Aperi Dómine, os meum ad benedicéndum nomen sanctum tuum: munda quoque cor meum ab ómnibus vanis, pervérsis et aliénis cogitatiónibus; intelléctum illúmina, afféctum inflámma, ut digne, atténte ac devóte hoc Offícium recitáre váleam, et exaudíri mérear ante conspéctum divínæ Majestátis túæ. Per Christum Dóminum nostrum.

℟ Amen.

Dómine, in unióne illíus divínæ intentiónis, qua ipse in terris laudes Deo persolvísti, has tibi Horas (vel hanc tibi Horam) persólvo.

Introduction

The Hail Mary is prayed silently.

Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus.

Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.

℣ Deus ✠ in adjutórium meum inténde.

℟ Dómine, ad adjuvándum me festína.

℣ Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

℟ Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. (outside lent:) Allelúia. (from Septuagesima to Holy Saturday:) Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.

Hymn

Meménto, rerum Cónditor,
Nostri quod olim córporis,
Sacráta ab alvo Vírginis
Nascéndo formam súmpseris.

María Mater grátiæ,
Dulcis Parens cleméntiæ,
Tu nos ab hoste prótege,
Et mortis hora súscipe.

Jesu, tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre, et almo Spíritu,
In sémpiterna sǽcula.

Amen.

Ant. In odorem.

Psalm 122

  • Ad te levávi óculos meos, * qui hábitas in cælis.
  • Ecce, sicut óculi servórum * in mánibus dominórum suórum,
  • Sicut óculi ancíllæ in mánibus dóminæ suæ: * ita óculi nostri ad Dóminum, Deum nostrum, donec misereátur nostri.
  • Miserére nostri, Dómine, miserére nostri: * quia multum repléti sumus despectióne:
  • Quia multum repléta est ánima nostra: * oppróbrium abundántibus, et despéctio supérbis.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalm 123

  • Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israël: * nisi quia Dóminus erat in nobis,
  • Cum exsúrgerent hómines in nos, * forte vivos deglutíssent nos:
  • Cum irascerétur furor eórum in nos, * fórsitan aqua absorbuísset nos.
  • Torréntem pertransívit ánima nostra: * fórsitan pertransísset ánima nostra aquam intolerábilem.
  • Benedíctus Dóminus * qui non dedit nos in captiónem déntibus eórum.
  • Ánima nostra sicut passer erépta est * de láqueo venántium:
  • Láqueus contrítus est, * et nos liberáti sumus.
  • Adjutórium nostrum in nómine Dómini, * qui fecit cælum et terram.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalm 124

  • Qui confídunt in Dómino, sicut mons Sion: * non commovébitur in ætérnum, qui hábitat in Jerúsalem.
  • Montes in circúitu ejus: * et Dóminus in circúitu pópuli sui, ex hoc nunc et usque in sǽculum.
  • Quia non relínquet Dóminus virgam peccatórum super sortem justórum: * ut non exténdant justi ad iniquitátem manus suas.
  • Bénefac, Dómine, bonis, * et rectis corde.
  • Declinántes autem in obligatiónes addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem: * pax super Israël.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In odorem unguentorum tuorum currimus: adolescentulae dilexerunt te nimis.

Little Chapter

Sirach 24:16

Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea.

℟ Deo grátias.

℣ Benedícta tu in muliéribus.

℟ Et benedíctus fructus ventris tui.

Kýrie, eléison.

Christe, eléison. Kýrie, eléison.

Prayer

℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.

℟ Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genetrícis memóriam ágimus; intercessiónis eius auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Conclusion

℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.

℟ Et clamor meus ad te véniat.

℣ Benedicámus Dómino.

℟ Deo grátias.

℣ Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

℟ Amen.

Prayers After the Office

Sacrosánctæ et indivíduæ Trinitáti, crucifíxi Dómini nostri Jesu Christi humanitáti, beatíssimæ et gloriosíssimæ sempérque Vírginis Maríæ fœcúndæ integritáti, et ómnium Sanctórum universitáti sit sempitérna laus, honor, virtus et glória ab omni creatúra, nobísque remíssio ómnium peccatórum, per infiníta sǽcula sæculórum.

℟ Amen.

℣ Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Pátris Fílium.

℟ Et beáta úbera, quæ lactavérunt Christum Dóminum.

Pater, Ave, and Credo, in silence.

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.

Credo in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem cæli et terræ. Et in Jesum Christum, Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum: qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Vírgine, passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus: descéndit ad ínferos; tértia die resurréxit a mórtuis; ascéndit ad cælos; sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos. Credo in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, Sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, vitam ætérnam. Amen.

Other Little Offices

Little Office of the Sacred Heart Little Office of Divine Wrath

© 2021 by LOBVM.com

(except for texts already in the public domain)