Little Office of the
Blessed Virgin

Lauds

Office III (Christmas To Candlemas), 1910 Roman calendar

Prayers Before the Office

Apéri Dómine, os meum ad benedicéndum nomen sanctum tuum: munda quoque cor meum ab ómnibus vanis, pervérsis et aliénis cogitatiónibus; intelléctum illúmina, afféctum inflámma, ut digne, atténte ac devóte hoc Offícium recitáre váleam, et exaudíri mérear ante conspéctum divínæ Majestátis túæ. Per Christum Dóminum nostrum.

℟ Amen.

Dómine, in unióne illíus divínæ intentiónis, qua ipse in terris laudes Deo persolvísti, has tibi Horas (vel hanc tibi Horam) persólvo.

Introduction

The Hail Mary is prayed silently.

Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.

℣ Convérte nos ✠ Deus, salutáris noster.

℟ Et avérte iram tuam a nobis.

℣ Deus ✠ in adiutórium meum inténde.

℟ Dómine, ad adiuvándum me festína.

℣ Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

℟ Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. (Outside Lent:) Allelúia. (from Septuagesima to Holy Saturday:) Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.

Psalms

Ant. O admirábile commércium.

Psalm 92

  • Dóminus regnávit, decórem indútus est: * indútus est Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se.
  • Étenim firmávit orbem terræ, * qui non commovébitur.
  • Paráta sedes tua ex tunc: * a sǽculo tu es.
  • Elevavérunt flúmina, Dómine: * elevavérunt flúmina vocem suam.
  • Elevavérunt flúmina fluctus suos, * a vócibus aquárum multárum.
  • Mirábiles elatiónes maris: * mirábilis in altis Dóminus.
  • Testimónia tua credibília facta sunt nimis: * domum tuam decet sanctitúdo, Dómine, in longitúdinem diérum.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. O admirábile commércium: Creátor géneris humáni, animátum corpus sumens, de Vírgine nasci dignátus est; et procédens homo sine sémine, largítus est nobis suam Deitátem.

Ant. Quando natus es.

Psalm 99

  • Jubiláte Deo, omnis terra: * servíte Dómino in lætítia.
  • Introíte in conspéctu ejus, * in exsultatióne.
  • Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus: * ipse fecit nos, et non ipsi nos.
  • Pópulus ejus, et oves páscuæ ejus: * introíte portas ejus in confessióne, átria ejus in hymnis: confitémini illi.
  • Laudáte nomen ejus: quóniam suávis est Dóminus, in ætérnum misericórdia ejus, * et usque in generatiónem et generatiónem véritas ejus.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Quando natus es ineffabíliter ex Vírgine, tunc implétæ sunt Scriptúræ: sicut plúvia in vellus descendísti, ut salvum fáceres genus humánum: te laudámus, Deus noster.

Ant. Rubum, quem víderat Móyses.

Psalm 62

  • Deus, Deus meus, * ad te de luce vígilo.
  • Sitívit in te ánima mea, * quam multiplíciter tibi caro mea.
  • In terra desérta, et ínvia, et inaquósa: * sic in sancto appárui tibi, ut vidérem virtútem tuam, et glóriam tuam.
  • Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas: * lábia mea laudábunt te.
  • Sic benedícam te in vita mea: * et in nómine tuo levábo manus meas.
  • Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea: * et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
  • Si memor fui tui super stratum meum, in matutínis meditábor in te: * quia fuísti adjútor meus.
  • Et in velaménto alárum tuárum exsultábo, adhǽsit ánima mea post te: * me suscépit déxtera tua.
  • Ipsi vero in vanum quæsiérunt ánimam meam, introíbunt in inferióra terræ: * tradéntur in manus gládii, partes vúlpium erunt.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalm 66

  • Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: * illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri.
  • Ut cognoscámus in terra viam tuam, * in ómnibus géntibus salutáre tuum.
  • Confiteántur tibi pópuli, Deus: * confiteántur tibi pópuli omnes.
  • Læténtur et exsúltent gentes: * quóniam júdicas pópulos in æquitáte, et gentes in terra dírigis.
  • Confiteántur tibi pópuli, Deus, confiteántur tibi pópuli omnes: * terra dedit fructum suum.
  • Benedícat nos Deus, Deus noster, benedícat nos Deus: * et métuant eum omnes fines terræ.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Rubum, quem víderat Móyses incombústum, conservátam agnóvimus tuam laudábilem virginitátem: Dei Génetrix, intercéde pro nobis.

Ant. Germinávit radix Iesse.

Canticum Trium Puerorum

Daniel III

  • Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  • Benedícite, Ángeli Dómini, Dómino: * benedícite, cæli, Dómino.
  • Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino: * benedícite, omnes virtútes Dómini, Dómino.
  • Benedícite, sol et luna, Dómino: * benedícite, stellæ cæli, Dómino.
  • Benedícite, omnis imber et ros, Dómino: * benedícite, omnes spíritus Dei, Dómino.
  • Benedícite, ignis et æstus, Dómino: * benedícite, frigus et æstus, Dómino.
  • Benedícite, rores et pruína, Dómino: * benedícite, gelu et frigus, Dómino.
  • Benedícite, glácies et nives, Dómino: * benedícite, noctes et dies, Dómino.
  • Benedícite, lux et ténebræ, Dómino: * benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
  • Benedícat terra Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sǽcula.
  • Benedícite, montes et colles, Dómino: * benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
  • Benedícite, fontes, Dómino: * benedícite, mária et flúmina, Dómino.
  • Benedícite, cete, et ómnia, quæ movéntur in aquis, Dómino: * benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
  • Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino: * benedícite, fílii hóminum, Dómino.
  • Benedícat Israël Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sǽcula.
  • Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino: * benedícite, servi Dómini, Dómino.
  • Benedícite, Ananía, Azaría, Mísaël, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  • Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu: * laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
  • Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli: * et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sǽcula.

Ant. Germinávit radix Iesse, orta est stella ex Iacob: Virgo péperit Salvatórem; te laudámus, Deus noster.

Ant. Ecce María.

Psalm 148

  • Laudáte Dóminum de cælis: * laudáte eum in excélsis.
  • Laudáte eum, omnes Ángeli ejus: * laudáte eum, omnes virtútes ejus.
  • Laudáte eum, sol et luna: * laudáte eum, omnes stellæ et lumen.
  • Laudáte eum, cæli cælórum: * et aquæ omnes, quæ super cælos sunt, laudent nomen Dómini.
  • Quia ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandávit, et creáta sunt.
  • Státuit ea in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: * præcéptum pósuit, et non præteríbit.
  • Laudáte Dóminum de terra, * dracónes, et omnes abýssi.
  • Ignis, grando, nix, glácies, spíritus procellárum: * quæ fáciunt verbum ejus:
  • Montes, et omnes colles: * ligna fructífera, et omnes cedri.
  • Béstiæ, et univérsa pécora: * serpéntes, et vólucres pennátæ:
  • Reges terræ, et omnes pópuli: * príncipes, et omnes júdices terræ.
  • Júvenes, et vírgines: senes cum junióribus laudent nomen Dómini: * quia exaltátum est nomen ejus solíus.
  • Conféssio ejus super cælum et terram: * et exaltávit cornu pópuli sui.
  • Hymnus ómnibus sanctis ejus: * fíliis Israël, pópulo appropinquánti sibi.

Psalm 149

  • Cantáte Dómino cánticum novum: * laus ejus in ecclésia sanctórum.
  • Lætétur Israël in eo, qui fecit eum: * et fílii Sion exsúltent in rege suo.
  • Laudent nomen ejus in choro: * in týmpano, et psaltério psallant ei:
  • Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo: * et exaltábit mansuétos in salútem.
  • Exsultábunt sancti in glória: * lætabúntur in cubílibus suis.
  • Exaltatiónes Dei in gútture eórum: * et gládii ancípites in mánibus eórum.
  • Ad faciéndam vindíctam in natiónibus: * increpatiónes in pópulis.
  • Ad alligándos reges eórum in compédibus: * et nóbiles eórum in mánicis férreis.
  • Ut fáciant in eis judícium conscríptum: * glória hæc est ómnibus sanctis ejus.

Psalm 150

  • Laudáte Dóminum in sanctis ejus: * laudáte eum in firmaménto virtútis ejus.
  • Laudáte eum in virtútibus ejus: * laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis ejus.
  • Laudáte eum in sono tubæ: * laudáte eum in psaltério, et cíthara.
  • Laudáte eum in týmpano, et choro: * laudáte eum in chordis, et órgano.
  • Laudáte eum in cýmbalis benesonántibus: laudáte eum in cýmbalis jubilatiónis: * omnis spíritus laudet Dóminum.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ecce María génuit nobis Salvatórem, quem Ioánnes videns, exclamávit, dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi, allelúia.

Little Chapter

Cant vi

Viderunt eam filiae Sion, et beatissimam praedicaverunt et reginae laudaverunt eam.

℟ Deo grátias.

Hymn

The first verse of the hymn is said kneeling.

O gloriósa vírginum,
Sublímis inter sídera,
Qui te creávit, párvulum
Lacténte nutris úbere.

Quod Heva tristis ábstulit,
Tu reddis almo gérmine:
Intrent ut astra flébiles,
Cæli reclúdis cárdines.

Tu Regis alti jánua
Et aula lucis fúlgida:
Vitam datam per Vírginem,
Gentes redémptæ, pláudite.

Jesu, tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre et almo Spíritu,
In sempitérna sǽcula.

Amen.

℣ Benedícta tu in muliéribus.

℟ Et benedíctus fructus ventris tui.

Canticle of the Zachary

Ant. Mirábile mystérium.

Luke 1

  • Benedíctus ✠ Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
  • Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
  • Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum ejus:
  • Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
  • Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
  • Jusjurándum, quod jurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
  • Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
  • In sanctitáte, et justítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
  • Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias ejus:
  • Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus: * in remissiónem peccatórum eórum:
  • Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
  • Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
  • Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Mirábile mystérium declarátur hódie: innovántur natúræ, Deus homo factus est: id quod fuit permánsit, et quod non erat assúmpsit; non commixtiónem passus, neque divisiónem.

Kyrie, eléison.

Christe, eléison.

Kyrie, eléison.

Collect

℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.

℟ Et clamor meus ad te véniat.

Oremus.

Deus, qui salútis ætérnæ, beátæ Maríæ virginitáte fecúnda, humáno géneri prǽmia præstitísti: tribue, quǽsumus; ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus, per quam merúimus auctórem vitæ suscípere, Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

℟ Amen.

Commemoration of the Saints

Ant. Sancti Dei omnes, intercédere dignémini pro nostra omniúmque salúte.

℣ Lætamini in Dómino et exsultáte, justi.

℟ Et gloriámini, omnes recti corde.

Oremus.

Prótege, Dómine, pópulum tuum, et, Apostolórum tuórum Petri et Pauli et aliórum Apostólorum patrocínio confidéntem, perpétua defensióne consérva.

Omnes Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos ubíque ádjuvent: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus: et pacem tuam nostris concéde tempóribus, et ab Ecclésia tua cunctam repélle nequítiam; iter, actus et voluntátes nostras et ómnium famulórum tuórum, in salútis tuæ prosperitáte dispóne, benefactóribus nostris sempitérna bona retríbue, et ómnibus fidélibus defúnctis réquiem ætérnam concéde.

℟ Amen.

Conclusion

℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.

℟ Et clamor meus ad te véniat.

℣ Benedicámus Dómino.

℟ Deo grátias.

℣ Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

℟ Amen.

The Our Father is prayed silently.

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

℣ Dóminus det nobis suam pacem.

℟ Et vitam ætérnam. Amen.

Anthem

Then is said one of the following Anthems of the Blessed Virgin Mary according to the season.
From the Saturday before the first Sunday of Advent to Candlemas inclusive

Alma Redemptóris Mater, quæ pérvia cæli.

Porta manes, et stella maris, succúrre cadénti,

Súrgere qui curat pópulo: Tu quæ genuísti,

Natúra miránte, tuum sanctum Genitórem:

Virgo prius ac postérius, Gabriélis ab ore,

Sumens illud Ave, peccatóum miserére.

From the First Vespers of Christmas until the Second Vespers of the Purification

℣ Post partem Virgo invioláta permansísti.

℟ Dei Génitrix, intercéde pro nobis.

Orémus.

Deus, qui salútis ætérnæ, beátæ Maríæ virginitáte fecúnda, humáno géneri præmia præstitísti: tríbue, quæsumus, ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus, * per quam merúimus auctórem vitæ suscípere, Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum.

℟ Amen.

℣ Divínum auxílium ✠ máneat semper nobíscum.

℟ Amen.

Prayers After the Office

Sacrosánctæ et indivíduæ Trinitáti, crucifíxi Dómini nostri Jesu Christi humanitáti, beatíssimæ et gloriosíssimæ sempérque Vírginis Maríæ fœcúndæ integritáti, et ómnium Sanctórum universitáti sit sempitérna laus, honor, virtus et glória ab omni creatúra, nobísque remíssio ómnium peccatórum, per infiníta sǽcula sæculórum.

℟ Amen.

℣ Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Pátris Fílium.

℟ Et beáta úbera, quæ lactavérunt Christum Dóminum.

Pater, Ave, and Credo, in silence.

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.

Credo in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem cæli et terræ. Et in Jesum Christum, Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum: qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Vírgine, passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus: descéndit ad ínferos; tértia die resurréxit a mórtuis; ascéndit ad cælos; sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos. Credo in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, Sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, vitam ætérnam. Amen.

Other Little Offices

Little Office of the Sacred Heart

© 2021 by LOBVM.com

(except for texts already in the public domain)