Little Office of the
Blessed Virgin

Lauds

Office III (Christmas To Candlemas), 1962 Roman calendar

Introduction

℣ Convérte nos ✠ Deus, salutáris noster.

℟ Et avérte iram tuam a nobis.

℣ Deus ✠ in adiutórium meum inténde.

℟ Dómine, ad adiuvándum me festína.

℣ Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

℟ Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. (Outside Lent:) Allelúia. (in lent:) Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.

Psalms

Ant. O admirábile commércium: Creátor géneris humáni, animátum corpus sumens, de Vírgine nasci dignátus est; et procédens homo sine sémine, largítus est nobis suam Deitátem.

Psalm 92

  • Dóminus regnávit, decórem indútus est: * indútus est Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se.
  • Étenim firmávit orbem terræ, * qui non commovébitur.
  • Paráta sedes tua ex tunc: * a sǽculo tu es.
  • Elevavérunt flúmina, Dómine: * elevavérunt flúmina vocem suam.
  • Elevavérunt flúmina fluctus suos, * a vócibus aquárum multárum.
  • Mirábiles elatiónes maris: * mirábilis in altis Dóminus.
  • Testimónia tua credibília facta sunt nimis: * domum tuam decet sanctitúdo, Dómine, in longitúdinem diérum.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. O admirábile commércium: Creátor géneris humáni, animátum corpus sumens, de Vírgine nasci dignátus est; et procédens homo sine sémine, largítus est nobis suam Deitátem.

Ant. Quando natus es ineffabíliter ex Vírgine, tunc implétæ sunt Scriptúræ: sicut plúvia in vellus descendísti, ut salvum fáceres genus humánum: te laudámus, Deus noster.

Psalm 99

  • Jubiláte Deo, omnis terra: * servíte Dómino in lætítia.
  • Introíte in conspéctu ejus, * in exsultatióne.
  • Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus: * ipse fecit nos, et non ipsi nos.
  • Pópulus ejus, et oves páscuæ ejus: * introíte portas ejus in confessióne, átria ejus in hymnis: confitémini illi.
  • Laudáte nomen ejus: quóniam suávis est Dóminus, in ætérnum misericórdia ejus, * et usque in generatiónem et generatiónem véritas ejus.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Quando natus es ineffabíliter ex Vírgine, tunc implétæ sunt Scriptúræ: sicut plúvia in vellus descendísti, ut salvum fáceres genus humánum: te laudámus, Deus noster.

Ant. Rubum, quem víderat Móyses incombústum, conservátam agnóvimus tuam laudábilem virginitátem: Dei Génetrix, intercéde pro nobis.

Psalm 62

  • Deus, Deus meus, * ad te de luce vígilo.
  • Sitívit in te ánima mea, * quam multiplíciter tibi caro mea.
  • In terra desérta, et ínvia, et inaquósa: * sic in sancto appárui tibi, ut vidérem virtútem tuam, et glóriam tuam.
  • Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas: * lábia mea laudábunt te.
  • Sic benedícam te in vita mea: * et in nómine tuo levábo manus meas.
  • Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea: * et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
  • Si memor fui tui super stratum meum, in matutínis meditábor in te: * quia fuísti adjútor meus.
  • Et in velaménto alárum tuárum exsultábo, adhǽsit ánima mea post te: * me suscépit déxtera tua.
  • Ipsi vero in vanum quæsiérunt ánimam meam, introíbunt in inferióra terræ: * tradéntur in manus gládii, partes vúlpium erunt.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Rubum, quem víderat Móyses incombústum, conservátam agnóvimus tuam laudábilem virginitátem: Dei Génetrix, intercéde pro nobis.

Ant. Germinávit radix Iesse, orta est stella ex Iacob: Virgo péperit Salvatórem; te laudámus, Deus noster.

Canticum Trium Puerorum

Daniel III

  • Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  • Benedícite, Ángeli Dómini, Dómino: * benedícite, cæli, Dómino.
  • Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino: * benedícite, omnes virtútes Dómini, Dómino.
  • Benedícite, sol et luna, Dómino: * benedícite, stellæ cæli, Dómino.
  • Benedícite, omnis imber et ros, Dómino: * benedícite, omnes spíritus Dei, Dómino.
  • Benedícite, ignis et æstus, Dómino: * benedícite, frigus et æstus, Dómino.
  • Benedícite, rores et pruína, Dómino: * benedícite, gelu et frigus, Dómino.
  • Benedícite, glácies et nives, Dómino: * benedícite, noctes et dies, Dómino.
  • Benedícite, lux et ténebræ, Dómino: * benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
  • Benedícat terra Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sǽcula.
  • Benedícite, montes et colles, Dómino: * benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
  • Benedícite, fontes, Dómino: * benedícite, mária et flúmina, Dómino.
  • Benedícite, cete, et ómnia, quæ movéntur in aquis, Dómino: * benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
  • Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino: * benedícite, fílii hóminum, Dómino.
  • Benedícat Israël Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sǽcula.
  • Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino: * benedícite, servi Dómini, Dómino.
  • Benedícite, Ananía, Azaría, Mísaël, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  • Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu: * laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
  • Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli: * et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sǽcula.

Ant. Germinávit radix Iesse, orta est stella ex Iacob: Virgo péperit Salvatórem; te laudámus, Deus noster.

Ant. Ecce María génuit nobis Salvatórem, quem Ioánnes videns, exclamávit, dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi, allelúia.

Psalm 148

  • Laudáte Dóminum de cælis: * laudáte eum in excélsis.
  • Laudáte eum, omnes Ángeli ejus: * laudáte eum, omnes virtútes ejus.
  • Laudáte eum, sol et luna: * laudáte eum, omnes stellæ et lumen.
  • Laudáte eum, cæli cælórum: * et aquæ omnes, quæ super cælos sunt, laudent nomen Dómini.
  • Quia ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandávit, et creáta sunt.
  • Státuit ea in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: * præcéptum pósuit, et non præteríbit.
  • Laudáte Dóminum de terra, * dracónes, et omnes abýssi.
  • Ignis, grando, nix, glácies, spíritus procellárum: * quæ fáciunt verbum ejus:
  • Montes, et omnes colles: * ligna fructífera, et omnes cedri.
  • Béstiæ, et univérsa pécora: * serpéntes, et vólucres pennátæ:
  • Reges terræ, et omnes pópuli: * príncipes, et omnes júdices terræ.
  • Júvenes, et vírgines: senes cum junióribus laudent nomen Dómini: * quia exaltátum est nomen ejus solíus.
  • Conféssio ejus super cælum et terram: * et exaltávit cornu pópuli sui.
  • Hymnus ómnibus sanctis ejus: * fíliis Israël, pópulo appropinquánti sibi.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ecce María génuit nobis Salvatórem, quem Ioánnes videns, exclamávit, dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi, allelúia.

Little Chapter

Cant vi

Viderunt eam filiae Sion, et beatissimam praedicaverunt et reginae laudaverunt eam.

℟ Deo grátias.

Hymn

O gloriósa vírginum,
Sublímis inter sídera,
Qui te creávit, párvulum
Lacténte nutris úbere.

Quod Heva tristis ábstulit,
Tu reddis almo gérmine:
Intrent ut astra flébiles,
Cæli reclúdis cárdines.

Tu Regis alti jánua
Et aula lucis fúlgida:
Vitam datam per Vírginem,
Gentes redémptæ, pláudite.

Jesu, tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre et almo Spíritu,
In sempitérna sǽcula.

Amen.

℣ Benedícta tu in muliéribus.

℟ Et benedíctus fructus ventris tui.

Canticle of the Zachary

Ant. Mirábile mystérium declarátur hódie: innovántur natúræ, Deus homo factus est: id quod fuit permánsit, et quod non erat assúmpsit; non commixtiónem passus, neque divisiónem.

Luke 1

  • Benedíctus ✠ Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
  • Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
  • Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum ejus:
  • Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
  • Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
  • Jusjurándum, quod jurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
  • Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
  • In sanctitáte, et justítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
  • Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias ejus:
  • Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus: * in remissiónem peccatórum eórum:
  • Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
  • Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
  • Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Mirábile mystérium declarátur hódie: innovántur natúræ, Deus homo factus est: id quod fuit permánsit, et quod non erat assúmpsit; non commixtiónem passus, neque divisiónem.

Collect

℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.

℟ Et clamor meus ad te véniat.

Oremus.

Deus, qui salútis ætérnæ, beátæ Maríæ virginitáte fecúnda, humáno géneri prǽmia præstitísti: tribue, quǽsumus; ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus, per quam merúimus auctórem vitæ suscípere, Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

℟ Amen.

Conclusion

℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.

℟ Et clamor meus ad te véniat.

℣ Benedicámus Dómino.

℟ Deo grátias.

℣ Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

℟ Amen.

Other Little Offices

Little Office of the Sacred Heart

© 2021 by LOBVM.com

(except for texts already in the public domain)