Little Office of the
Blessed Virgin

Matins

Office III (Christmas To Candlemas), 1962 Roman calendar

Introduction

The Hail Mary is prayed silently.

Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus.

Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.

All trace the sign of the cross on their lips.

℣ Dómine, lábia ✠ mea apéries.

℟ Et os meum annuntiábit laudem tuam.

℣ Deus ✠ in adiutórium meum inténde.

℟ Dómine, ad adiuvándum me festína.

℣ Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

℟ Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. (outside lent:) Allelúia. (from Septuagesima to Holy Saturday:) Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.

Invitatory

Ant. Ave María, grátia plena, Dóminus tecum.

Ant. Ave María, grátia plena, Dóminus tecum.

Psalm 94

  • Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
  • Ave María, grátia plena, Dóminus tecum.
  • Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
  • Dóminus tecum.
  • Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
  • Ave María, grátia plena, * Dóminus tecum.
  • Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
  • Dóminus tecum.
  • Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
  • Ave María, grátia plena, * Dóminus tecum.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus tecum.

Ant. Ave María, grátia plena, Dóminus tecum.

Hymn

Quem terra, pontus, sídera
Colunt, adórant, prædicant,
Trinam regéntem máchinam,
Claustrum Maríæ bájulat.

Cui luna, sol, et ómnia
Desérviunt per témpora,
Perfúsa cæli grátia,
Gestant puéllæ víscera.

Beáta Mater múnere,
Cujus supérnus ártifex
Mundum pugíllo cóntinens,
Ventris sub arca clausus est.

Beáta cæli núntio,
Fœcúnda sancto Spíritu,
Desiderátus géntibus,
Cujus per alvum fusus est.

Jesu, tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre et almo Spíritu,
In sempitérna sǽcula.

Amen.

Psalms for:

Psalms for Sunday, Monday and Thursday

Ant. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.

Psalm 8

  • Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
  • Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
  • Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
  • Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
  • Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
  • Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
  • Ómnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
  • Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
  • Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.

Ant. Sicut myrrha elécta, odórem dedísti suavitátis, sancta Dei Génitrix.

Psalm 18

  • Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
  • Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
  • Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
  • In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
  • In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
  • Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio ejus:
  • Et occúrsus ejus usque ad summum ejus: * nec est qui se abscóndat a calóre ejus.
  • Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
  • Justítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
  • Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * judícia Dómini vera, justificáta in semetípsa.
  • Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
  • Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
  • Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
  • Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
  • Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
  • Dómine, adjútor meus, * et redémptor meus.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Sicut myrrha elécta, odórem dedísti suavitátis, sancta Dei Génitrix.

Ant. Ante torum hujus Vírginis frequentáte nobis dúlcia cántica drámatis.

Psalm 23

  • Dómini est terra, et plenitúdo ejus: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
  • Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
  • Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto ejus?
  • Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec jurávit in dolo próximo suo.
  • Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
  • Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Jacob.
  • Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
  • Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
  • Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
  • Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ante torum hujus Vírginis frequentáte nobis dúlcia cántica drámatis.

℣ Diffúsa est grátia in lábiis tuis.

℟ Proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

Pater noster... [continue silently]

℣ Et ne nos indúcas in tentatiónem:

℟ Sed líbera nos a malo.

Psalms for Tuesday and Friday

Ant. Spécie tua * et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.

Psalm 44

  • Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
  • Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
  • Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
  • Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
  • Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
  • Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
  • Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
  • Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
  • Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
  • Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
  • Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
  • Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
  • Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
  • Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
  • Omnis glória ejus fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
  • Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ ejus afferéntur tibi.
  • Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
  • Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
  • Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
  • Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.

Ant. Adjuvábit eam * Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur.

Psalm 45

  • Deus noster refúgium, et virtus: * adjútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
  • Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
  • Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine ejus.
  • Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
  • Deus in médio ejus, non commovébitur: * adjuvábit eam Deus mane dilúculo.
  • Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
  • Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
  • Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
  • Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
  • Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
  • Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Adjuvábit eam * Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur.

Ant. Sicut lætántium ómnium nostrum habitátio est in te, sancta Dei Génitrix.

Psalm 86

  • Fundaménta ejus in móntibus sanctis: * díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.
  • Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei.
  • Memor ero Rahab, et Babylónis * sciéntium me.
  • Ecce, alienígenæ, et Tyrus, et pópulus Æthíopum, * hi fuérunt illic.
  • Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundávit eam Altíssimus?
  • Dóminus narrábit in scriptúris populórum, et príncipum: * horum, qui fuérunt in ea.
  • Sicut lætántium ómnium * habitátio est in te.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Sicut lætántium ómnium nostrum habitátio est in te, sancta Dei Génitrix.

℣ Diffúsa est grátia in lábiis tuis.

℟ Proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

Pater noster... [continue silently]

℣ Et ne nos indúcas in tentatiónem:

℟ Sed líbera nos a malo.

Psalms for Wednesday and Saturday

Ant. Gaude, María Virgo: cunctas hǽreses sola interemísti in univérso mundo.

Psalm 95

  • Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
  • Cantáte Dómino, et benedícite nómini ejus: * annuntiáte de die in diem salutáre ejus.
  • Annuntiáte inter gentes glóriam ejus, * in ómnibus pópulis mirabília ejus.
  • Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
  • Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
  • Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu ejus: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne ejus.
  • Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini ejus.
  • Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: * adoráte Dóminum in átrio sancto ejus.
  • Commoveátur a fácie ejus univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
  • Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * judicábit pópulos in æquitáte.
  • Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo ejus: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
  • Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit judicáre terram.
  • Judicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Gaude, María Virgo: cunctas hǽreses sola interemísti in univérso mundo.

Ant. Dignáre me laudáre te, Virgo sacráta: da mihi virtútem contra hostes tuos.

Psalm 96

  • Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
  • Nubes, et calígo in circúitu ejus: * justítia, et judícium corréctio sedis ejus.
  • Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos ejus.
  • Illuxérunt fúlgura ejus orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
  • Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
  • Annuntiavérunt cæli justítiam ejus: * et vidérunt omnes pópuli glóriam ejus.
  • Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
  • Adoráte eum, omnes Ángeli ejus: * audívit, et lætáta est Sion.
  • Et exsultavérunt fíliæ Judæ, * propter judícia tua, Dómine:
  • Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
  • Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
  • Lux orta est justo, * et rectis corde lætítia.
  • Lætámini, justi, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis ejus.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dignáre me laudáre te, Virgo sacráta: da mihi virtútem contra hostes tuos.

Ant. Post partum, Virgo, invioláta permansísti: Dei Génitrix, intercéde pro nobis.

Psalm 97

  • Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
  • Salvávit sibi déxtera ejus: * et brácchium sanctum ejus.
  • Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit justítiam suam.
  • Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
  • Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
  • Jubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
  • Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
  • Jubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
  • Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit judicáre terram.
  • Judicábit orbem terrárum in justítia, * et pópulos in æquitáte.tiónis ejus
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Post partum, Virgo, invioláta permansísti: Dei Génitrix, intercéde pro nobis.

℣ Diffúsa est grátia in lábiis tuis.

℟ Proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

Pater noster... [continue silently]

℣ Et ne nos indúcas in tentatiónem:

℟ Sed líbera nos a malo.

The Absolution

Précibus et méritis beátæ Maríæ semper Vírginis et ómnium Sanctórum, perdúcat nos Dóminus ad regna cælórum.

℟ Amen.

The Blessing

℣ Jube, domne, benedícere.

Nos cum prole pia benedícat Virgo María.

℟ Amen.

Lesson I

Ecclesiasticus xxiv

In ómnibus réquiem quæsívi, et in hereditáte Dómini morábor. Tunc præcépit, et dixit mihi Creátor ómnium: et qui creávit me, requiévit in tabernáculo meo. Et dixit mihi: In Iacob inhábita, et in Israël hereditáre, et in eléctis meis mitte radíces. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

℟ Deo grátias.

Responsory

℟ Sancta et immaculáta virgínitas, quibus te láudibus éfferam, néscio: * Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti.

℣ Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.

℟ Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulisti.

The Blessing

℣ Jube, domne, benedícere.

Ipsa Virgo Vírginum intercédat pro nobis ad Dóminum.

℟ Amen.

Lesson II

Sirach 24:15-16

Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Ierúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea.

℟ Deo grátias.

Responsory

℟ Beata es, Virgo María, quæ Dominum portasti, Creatorem mundi: * Genuisti qui te fecit, et in æternum permanes Virgo.

℣ Ave María, gratia plena, Dominus tecum.

℟ Genuisti qui te fecit, et in æternum permanes Virgo.

The following verses are added to the responsory on days when the Te Deum is said:

℣ Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

℟ Genuisti qui te fecit, et in æternum permanes Virgo.

The Blessing

℣ Jube, domne, benedícere.

Per Vírginem matrem concédat nobis Dóminus salútem et pacem.

℟ Amen.

Lesson III

Sirach 24:17-20

Quasi cedrus exaltáta sum in Líbano, et quasi cypréssus in monte Sion: Quasi palma exaltáta sum in Cades, et quasi plantátio rosæ in Iéricho: Quasi olíva speciósa in campis, et quasi plátanus exaltáta sum iuxta aquam in platéis. Sicut cinnamómum et bálsamum aromatízans odórem dedi: quasi myrrha elécta dedi suavitátem odóris: Tu autem, Dómine, miserére nobis.

℟ Deo grátias.

Responsory

The following responsory is said only on days when the Te Deum is not said:

℟ Felix namque es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima: * Quia ex te ortus est sol justítiæ, * Christus, Deus noster.

℣ Ora pro pópulo, intérveni pro clero, intercéde pro devóto femíneo sexu: séntiant omnes tuum juvámen, quicúmque célebrant tuam sanctam Commemoratiónem.

℟ Quia ex te ortus est sol justítiæ, Christus, Deus noster.

℣ Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

℟ Christus, Deus noster.

Te Deum

The following Hymn, Te Deum, is said from Christmas until Septuagesima, and from Easter Sunday until Advent.
From Septuagesima until Easter, it is said only on festivals of the Blessed Virgin.
When the Te Deum is said, the third Responsory is omitted, and Gloria Patri is said in the second Responsory, as was noted above.
  • Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
  • Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
  • Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
  • Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
During the following verse, all make a profound bow.
  • Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
  • Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
  • Te gloriósus * Apostolórum chorus,
  • Te Prophetárum * laudábilis númerus,
  • Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
  • Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
  • Patrem * imménsæ maiestátis;
  • Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
  • Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
  • Tu Rex glóriæ, * Christe.
  • Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
During the following verse, all make a profound bow.
  • Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.
  • Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
  • Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
  • Iudex créderis * esse ventúrus.
  • Sequens versus dicitur flexis genibus
During the following verse, all kneel.
  • Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
  • Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
  • Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
  • Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
  • Per síngulos dies * benedícimus te.
During the following verse, all make a profound bow.
  • Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
  • Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
  • Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
  • Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
  • In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
If Lauds is to be prayed immediately, the rest is omitted.

Collect

Oremus.

Deus, qui salútis ætérnæ, beátæ Maríæ virginitáte fecúnda, humáno géneri prǽmia præstitísti: tribue, quǽsumus; ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus, per quam merúimus auctórem vitæ suscípere, Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

℟ Amen.

Conclusion

℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.

℟ Et clamor meus ad te véniat.

℣ Benedicámus Dómino.

℟ Deo grátias.

℣ Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

℟ Amen.

Other Little Offices

Little Office of the Sacred Heart

© 2021 by LOBVM.com

(except for texts already in the public domain)