Little Office of the
Blessed Virgin

Lauds

Office II (Advent), 1962 Roman calendar

Introduction

℣ Convérte nos ✠ Deus, salutáris noster.

℟ Et avérte iram tuam a nobis.

℣ Deus ✠ in adiutórium meum inténde.

℟ Dómine, ad adiuvándum me festína.

℣ Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

℟ Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. (Outside Lent:) Allelúia. (in lent:) Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.

Psalms

Ant. Missus est Gábriel Angelus ad Maríam Vírginem desponsátam Joseph.

Psalm 92

  • Dóminus regnávit, decórem indútus est: * indútus est Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se.
  • Étenim firmávit orbem terræ, * qui non commovébitur.
  • Paráta sedes tua ex tunc: * a sǽculo tu es.
  • Elevavérunt flúmina, Dómine: * elevavérunt flúmina vocem suam.
  • Elevavérunt flúmina fluctus suos, * a vócibus aquárum multárum.
  • Mirábiles elatiónes maris: * mirábilis in altis Dóminus.
  • Testimónia tua credibília facta sunt nimis: * domum tuam decet sanctitúdo, Dómine, in longitúdinem diérum.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Missus est Gábriel Angelus ad Maríam Vírginem desponsátam Joseph.

Ant. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus.

Psalm 99

  • Jubiláte Deo, omnis terra: * servíte Dómino in lætítia.
  • Introíte in conspéctu ejus, * in exsultatióne.
  • Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus: * ipse fecit nos, et non ipsi nos.
  • Pópulus ejus, et oves páscuæ ejus: * introíte portas ejus in confessióne, átria ejus in hymnis: confitémini illi.
  • Laudáte nomen ejus: quóniam suávis est Dóminus, in ætérnum misericórdia ejus, * et usque in generatiónem et generatiónem véritas ejus.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus.

Ant. Ne tímeas, María, invenísti grátiam apud Dóminum: ecce concípies et páries fílium.

Psalm 62

  • Deus, Deus meus, * ad te de luce vígilo.
  • Sitívit in te ánima mea, * quam multiplíciter tibi caro mea.
  • In terra desérta, et ínvia, et inaquósa: * sic in sancto appárui tibi, ut vidérem virtútem tuam, et glóriam tuam.
  • Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas: * lábia mea laudábunt te.
  • Sic benedícam te in vita mea: * et in nómine tuo levábo manus meas.
  • Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea: * et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
  • Si memor fui tui super stratum meum, in matutínis meditábor in te: * quia fuísti adjútor meus.
  • Et in velaménto alárum tuárum exsultábo, adhǽsit ánima mea post te: * me suscépit déxtera tua.
  • Ipsi vero in vanum quæsiérunt ánimam meam, introíbunt in inferióra terræ: * tradéntur in manus gládii, partes vúlpium erunt.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ne tímeas, María, invenísti grátiam apud Dóminum: ecce concípies et páries fílium.

Ant. Dabit ei Dóminus sedem David, patris ejus, et regnábit in ætérnum.

Canticum Trium Puerorum

Daniel III

  • Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  • Benedícite, Ángeli Dómini, Dómino: * benedícite, cæli, Dómino.
  • Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino: * benedícite, omnes virtútes Dómini, Dómino.
  • Benedícite, sol et luna, Dómino: * benedícite, stellæ cæli, Dómino.
  • Benedícite, omnis imber et ros, Dómino: * benedícite, omnes spíritus Dei, Dómino.
  • Benedícite, ignis et æstus, Dómino: * benedícite, frigus et æstus, Dómino.
  • Benedícite, rores et pruína, Dómino: * benedícite, gelu et frigus, Dómino.
  • Benedícite, glácies et nives, Dómino: * benedícite, noctes et dies, Dómino.
  • Benedícite, lux et ténebræ, Dómino: * benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
  • Benedícat terra Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sǽcula.
  • Benedícite, montes et colles, Dómino: * benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
  • Benedícite, fontes, Dómino: * benedícite, mária et flúmina, Dómino.
  • Benedícite, cete, et ómnia, quæ movéntur in aquis, Dómino: * benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
  • Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino: * benedícite, fílii hóminum, Dómino.
  • Benedícat Israël Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sǽcula.
  • Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino: * benedícite, servi Dómini, Dómino.
  • Benedícite, Ananía, Azaría, Mísaël, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  • Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu: * laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
  • Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli: * et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sǽcula.

Ant. Dabit ei Dóminus sedem David, patris ejus, et regnábit in ætérnum.

Ant. Ecce ancílla Dómini: fiat mihi secúndum verbum tuum.

Psalm 148

  • Laudáte Dóminum de cælis: * laudáte eum in excélsis.
  • Laudáte eum, omnes Ángeli ejus: * laudáte eum, omnes virtútes ejus.
  • Laudáte eum, sol et luna: * laudáte eum, omnes stellæ et lumen.
  • Laudáte eum, cæli cælórum: * et aquæ omnes, quæ super cælos sunt, laudent nomen Dómini.
  • Quia ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandávit, et creáta sunt.
  • Státuit ea in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: * præcéptum pósuit, et non præteríbit.
  • Laudáte Dóminum de terra, * dracónes, et omnes abýssi.
  • Ignis, grando, nix, glácies, spíritus procellárum: * quæ fáciunt verbum ejus:
  • Montes, et omnes colles: * ligna fructífera, et omnes cedri.
  • Béstiæ, et univérsa pécora: * serpéntes, et vólucres pennátæ:
  • Reges terræ, et omnes pópuli: * príncipes, et omnes júdices terræ.
  • Júvenes, et vírgines: senes cum junióribus laudent nomen Dómini: * quia exaltátum est nomen ejus solíus.
  • Conféssio ejus super cælum et terram: * et exaltávit cornu pópuli sui.
  • Hymnus ómnibus sanctis ejus: * fíliis Israël, pópulo appropinquánti sibi.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ecce ancílla Dómini: fiat mihi secúndum verbum tuum.

Little Chapter

Is 11:1-2

Egrediétur virga de radíce Iesse, et flos de radíce eius ascéndet. Et requiéscet super eum Spíritus Dómini.

℟ Deo grátias.

Hymn

O gloriósa vírginum,
Sublímis inter sídera,
Qui te creávit, párvulum
Lacténte nutris úbere.

Quod Heva tristis ábstulit,
Tu reddis almo gérmine:
Intrent ut astra flébiles,
Cæli reclúdis cárdines.

Tu Regis alti jánua
Et aula lucis fúlgida:
Vitam datam per Vírginem,
Gentes redémptæ, pláudite.

Jesu, tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre et almo Spíritu,
In sempitérna sǽcula.

Amen.

℣ Benedícta tu in muliéribus.

℟ Et benedíctus fructus ventris tui.

Canticle of the Zachary

Ant. Spíritus Sanctus in te descéndet, María: ne tímeas, habébis in útero Fílium Dei, allelúja.

Luke 1

  • Benedíctus ✠ Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
  • Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
  • Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum ejus:
  • Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
  • Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
  • Jusjurándum, quod jurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
  • Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
  • In sanctitáte, et justítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
  • Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias ejus:
  • Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus: * in remissiónem peccatórum eórum:
  • Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
  • Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
  • Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Spíritus Sanctus in te descéndet, María: ne tímeas, habébis in útero Fílium Dei, allelúja.

Collect

℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.

℟ Et clamor meus ad te véniat.

Oremus.

Deus, qui de beatae Mariae Virginis utero Verbum tuum, Angelo nuntiante, carnem suscipere voluisti: praesta supplicibus tuis; ut, qui vere eam Genitricem Dei credimus, eius apud te intercessionibus adjuvemur. Per eúndem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

℟ Amen.

Conclusion

℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.

℟ Et clamor meus ad te véniat.

℣ Benedicámus Dómino.

℟ Deo grátias.

℣ Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

℟ Amen.

Other Little Offices

Little Office of the Sacred Heart

© 2021 by LOBVM.com

(except for texts already in the public domain)