Little Office of the
Blessed Virgin

Prime

Office II (Advent), 1962 Roman calendar

Introduction

℣ Deus ✠ in adiutórium meum inténde.

℟ Dómine, ad adiuvándum me festína.

℣ Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

℟ Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. (outside lent:) Allelúia. (from Septuagesima to Holy Saturday:) Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.

Hymn

Mémento, rerum Cónditor,
Nostri quod olim córporis,
Sacráta ab alvo Vírginis
Nascéndo formam súmpseris.

María Mater grátiæ,
Dulcis Parens cleméntiæ,
Tu nos ab hoste prótege,
Et mortis hora súscipe.

Jesu, tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre, et almo Spíritu,
In sémpiterna sǽcula.

Amen.

Ant. Missus est Gábriel Angelus ad Maríam Vírginem desponsátam Joseph.

Psalm 53

  • Deus, in nómine tuo salvum me fac: * et in virtúte tua iúdica me.
  • Deus, exáudi oratiónem meam: * áuribus pércipe verba oris mei.
  • Quóniam aliéni insurrexérunt advérsum me, et fortes quæsiérunt ánimam meam: * et non proposuérunt Deum ante conspéctum suum.
  • Ecce enim, Deus ádiuvat me: * et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ.
  • Avérte mala inimícis meis: * et in veritáte tua dispérde illos.
  • Voluntárie sacrificábo tibi, * et confitébor nómini tuo, Dómine: quóniam bonum est:
  • Quóniam ex omni tribulatióne eripuísti me: * et super inimícos meos despéxit óculus meus.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalm 84

  • Benedixísti, Dómine, terram tuam: * avertísti captivitátem Iacob.
  • Remisísti iniquitátem plebis tuæ: * operuísti ómnia peccáta eórum.
  • Mitigásti omnem iram tuam: * avertísti ab ira indignatiónis tuæ.
  • Convérte nos, Deus, salutáris noster: * et avérte iram tuam a nobis.
  • Numquid in ætérnum irascéris nobis? * aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
  • Deus, tu convérsus vivificábis nos: * et plebs tua lætábitur in te.
  • Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: * et salutáre tuum da nobis.
  • Áudiam quid loquátur in me Dóminus Deus: * quóniam loquétur pacem in plebem suam.
  • Et super sanctos suos: * et in eos, qui convertúntur ad cor.
  • Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus: * ut inhábitet glória in terra nostra.
  • Misericórdia, et véritas obviavérunt sibi: * iustítia, et pax osculátæ sunt.
  • Véritas de terra orta est: * et iustítia de cælo prospéxit.
  • Étenim Dóminus dabit benignitátem: * et terra nostra dabit fructum suum.
  • Iustítia ante eum ambulábit: * et ponet in via gressus suos.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalm 116

  • Laudáte Dóminum, omnes gentes: * laudáte eum, omnes pópuli:
  • Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius: * et véritas Dómini manet in ætérnum.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Missus est Gábriel Angelus ad Maríam Vírginem desponsátam Joseph.

Little Chapter

Isaiah 7:14-15

Ecce virgo concípiet, et páriet fílium, et vocábitur nomen eius Emmánuel. Butýrum et mel cómedet, ut sciat reprobáre malum, et elígere bonum.

℟ Deo grátias.

℣ Dignáre me laudáre te, Virgo sacráta.

℟ Da mihi virtútem contra hostes tuos.

Prayer

℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.

℟ Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Deus, qui de beátæ Maríæ Vírginis útero Verbum tuum, Angelo nuntiánte, carnem suscípere voluísti: præsta supplícibus tuis; ut, qui vere eam Genetrícem Dei crédimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur. Per eúndem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Conclusion

℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.

℟ Et clamor meus ad te véniat.

℣ Benedicámus Dómino.

℟ Deo grátias.

℣ Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

℟ Amen.

Other Little Offices

Little Office of the Sacred Heart

© 2021 by LOBVM.com

(except for texts already in the public domain)