Little Office of the
Blessed Virgin

None

Office II (Advent), 1962 Roman calendar

Introduction

℣ Deus ✠ in adiutórium meum inténde.

℟ Dómine, ad adiuvándum me festína.

℣ Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

℟ Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. (outside lent:) Allelúia. (from Septuagesima to Holy Saturday:) Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.

Hymn

Meménto, rerum Cónditor,
Nostri quod olim córporis,
Sacráta ab alvo Vírginis
Nascéndo formam súmpseris.

María Mater grátiæ,
Dulcis Parens cleméntiæ,
Tu nos ab hoste prótege,
Et mortis hora súscipe.

Jesu, tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre, et almo Spíritu,
In sémpiterna sǽcula.

Amen.

Ant. Ecce ancílla Dómini: fiat mihi secúndum verbum tuum.

Psalm 125

  • In converténdo Dóminus captivitátem Sion: * facti sumus sicut consoláti:
  • Tunc replétum est gáudio os nostrum: * et lingua nostra exsultatióne.
  • Tunc dicent inter gentes: * Magnificávit Dóminus fácere cum eis.
  • Magnificávit Dóminus fácere nobíscum: * facti sumus lætántes.
  • Convérte, Dómine, captivitátem nostram, * sicut torrens in Austro.
  • Qui séminant in lácrimis, * in exsultatióne metent.
  • Eúntes ibant et flebant, * mitténtes sémina sua.
  • Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, * portántes manípulos suos.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalm 126

  • Nisi Dóminus ædificáverit domum, * in vanum laboravérunt qui ædíficant eam.
  • Nisi Dóminus custodíerit civitátem, * frustra vígilat qui custódit eam.
  • Vanum est vobis ante lucem súrgere: * súrgite postquam sedéritis, qui manducátis panem dolóris.
  • Cum déderit diléctis suis somnum: * ecce heréditas Dómini fílii: merces, fructus ventris.
  • Sicut sagíttæ in manu poténtis: * ita fílii excussórum.
  • Beátus vir, qui implévit desidérium suum ex ipsis: * non confundétur cum loquétur inimícis suis in porta.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalm 127

  • Beáti, omnes, qui timent Dóminum, * qui ámbulant in viis ejus.
  • Labóres mánuum tuárum quia manducábis: * beátus es, et bene tibi erit.
  • Uxor tua sicut vitis abúndans, * in latéribus domus tuæ.
  • Fílii tui sicut novéllæ olivárum, * in circúitu mensæ tuæ.
  • Ecce, sic benedicétur homo, * qui timet Dóminum.
  • Benedícat tibi Dóminus ex Sion: * et vídeas bona Jerúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ.
  • Et vídeas fílios filiórum tuórum, * pacem super Israël.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ecce ancílla Dómini: fiat mihi secúndum verbum tuum.

Little Chapter

Isaiah 7:14-15

Ecce virgo concípiet, et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel. Butýrum et mel cómedet, ut sciat reprobáre malum, et elígere bonum.

℟ Deo grátias.

℣ Ángelus Dómini nuntiávit Maríæ.

℟ Et concépit de Spíritu Sancto.

Prayer

℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.

℟ Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Deus, qui de beátæ Maríæ Vírginis útero Verbum tuum, Angelo nuntiánte, carnem suscípere voluísti: præsta supplícibus tuis; ut, qui vere eam Genetrícem Dei crédimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur. Per eúndem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Conclusion

℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.

℟ Et clamor meus ad te véniat.

℣ Benedicámus Dómino.

℟ Deo grátias.

℣ Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

℟ Amen.

Other Little Offices

Little Office of the Sacred Heart

© 2021 by LOBVM.com

(except for texts already in the public domain)