Little Office of the
Blessed Virgin

Vespers

Office II (Advent), 1962 Roman calendar

Introduction

℣ Convérte nos ✠ Deus, salutáris noster.

℟ Et avérte iram tuam a nobis.

℣ Deus ✠ in adiutórium meum inténde.

℟ Dómine, ad adiuvándum me festína.

℣ Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

℟ Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. (Outside Lent:) Allelúia. (in lent:) Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.

Psalms

Ant. Missus est Gábriel Angelus ad Maríam Vírginem desponsátam Joseph.

Psalm 109

  • Dixit Dóminus Dómino meo: * Sede a dextris meis:
  • Donec ponam inimícos tuos, * scabéllum pedum tuórum.
  • Virgam virtútis tuæ emíttet Dóminus ex Sion: * domináre in médio inimicórum tuórum.
  • Tecum princípium in die virtútis tuæ in splendóribus sanctórum: * ex útero ante lucíferum génui te.
  • Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: * Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech.
  • Dóminus a dextris tuis, * confrégit in die iræ suæ reges.
  • Judicábit in natiónibus, implébit ruínas: * conquassábit cápita in terra multórum.
  • De torrénte in via bibet: * proptérea exaltábit caput.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Missus est Gábriel Angelus ad Maríam Vírginem desponsátam Joseph.

Ant. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus.

Psalm 112

  • Laudáte, púeri, Dóminum: * laudáte nomen Dómini.
  • Sit nomen Dómini benedíctum, * ex hoc nunc, et usque in sǽculum.
  • A solis ortu usque ad occásum, * laudábile nomen Dómini.
  • Excélsus super omnes gentes Dóminus, * et super cælos glória ejus.
  • Quis sicut Dóminus, Deus noster, qui in altis hábitat, * et humília réspicit in cælo et in terra?
  • Súscitans a terra ínopem, * et de stércore érigens páuperem:
  • Ut cóllocet eum cum princípibus, * cum princípibus pópuli sui.
  • Qui habitáre facit stérilem in domo, * matrem filiórum lætántem.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus.

Ant. Ne tímeas, María, invenísti grátiam apud Dóminum: ecce concípies et páries fílium.

Psalm 121

  • Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: * In domum Dómini íbimus.
  • Stantes erant pedes nostri, * in átriis tuis, Ierúsalem.
  • Ierúsalem, quæ ædificátur ut cívitas: * cuius participátio eius in idípsum.
  • Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini: * testimónium Israël ad confiténdum nómini Dómini.
  • Quia illic sedérunt sedes in iudício, * sedes super domum David.
  • Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem: * et abundántia diligéntibus te:
  • Fiat pax in virtúte tua: * et abundántia in túrribus tuis.
  • Propter fratres meos, et próximos meos, * loquébar pacem de te:
  • Propter domum Dómini, Dei nostri, * quæsívi bona tibi.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ne tímeas, María, invenísti grátiam apud Dóminum: ecce concípies et páries fílium.

Ant. Dabit ei Dóminus sedem David, patris ejus, et regnábit in ætérnum.

Psalm 126

  • Nisi Dóminus ædificáverit domum, * in vanum laboravérunt qui ædíficant eam.
  • Nisi Dóminus custodíerit civitátem, * frustra vígilat qui custódit eam.
  • Vanum est vobis ante lucem súrgere: * súrgite postquam sedéritis, qui manducátis panem dolóris.
  • Cum déderit diléctis suis somnum: * ecce heréditas Dómini fílii: merces, fructus ventris.
  • Sicut sagíttæ in manu poténtis: * ita fílii excussórum.
  • Beátus vir, qui implévit desidérium suum ex ipsis: * non confundétur cum loquétur inimícis suis in porta.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dabit ei Dóminus sedem David, patris ejus, et regnábit in ætérnum.

Ant. Ecce ancílla Dómini: fiat mihi secúndum verbum tuum.

Psalm 147

  • Lauda, Ierúsalem, Dóminum: * lauda Deum tuum, Sion.
  • Quóniam confortávit seras portárum tuárum: * benedíxit fíliis tuis in te.
  • Qui pósuit fines tuos pacem: * et ádipe fruménti sátiat te.
  • Qui emíttit elóquium suum terræ: * velóciter currit sermo eius.
  • Qui dat nivem sicut lanam: * nébulam sicut cínerem spargit.
  • Mittit crystállum suam sicut buccéllas: * ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
  • Emíttet verbum suum, et liquefáciet ea: * flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
  • Qui annúntiat verbum suum Iacob: * iustítias, et iudícia sua Israël.
  • Non fecit táliter omni natióni: * et iudícia sua non manifestávit eis.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ecce ancílla Dómini: fiat mihi secúndum verbum tuum.

Little Chapter

Is 11:1-2

Egrediétur virga de radíce Jesse, et flos de radíce ejus ascéndet. Et requiéscet super eum Spíritus Dómini.

℟ Deo grátias.

Hymn

Ave maris stella,
Dei Mater alma,
Atque semper Virgo,
Felix cæli porta.

Sumens illud Ave
Gabriélis ore,
Funda nos in pace,
Mutans Hevæ nomen.

Solve vincla reis,
Profer lumen cæcis,
Mala nostra pelle,
Bona cuncta posce.

Monstra te esse matrem,
Sumat per te preces,
Qui pro nobis natus,
Tulit esse tuus.

Virgo singuláris,
Inter omnes mitis,
Nos culpis solútos
Mites fac et castos.

Vitam præsta puram,
Iter para tutum,
Ut vidéntes Iesum,
Semper collætémur.

Sit laus Deo Patri,
Summo Christo decus,
Spirítui Sancto,
Tribus honor unus.

Amen.

℣ Diffúsa est grátia in lábiis tuis, allelúja.

℟ Proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, allelúja.

Canticle of the Blessed Virgin Mary

Ant. Spíritus Sanctus in te descéndet, María: ne tímeas, habébis in útero Fílium Dei, allelúja.

Luke 1

  • Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum.
  • Et exsultávit spíritus meus: in Deo, salutári meo.
  • Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
  • Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus.
  • Et misericórdia ejus, a progénie in progénies: timéntibus eum.
  • Fecit poténtiam in brácchio suo: dispérsit supérbos mente cordis sui.
  • Depósuit poténtes de sede: et exaltávit húmiles.
  • Esuriéntes implévit bonis: et dívites dimísit inánes.
  • Suscépit Israël púerum suum: recordátus misericórdiæ suæ.
  • Sicut locútus est ad patres nostros: Ábraham, et sémini ejus in sǽcula.
  • Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Spíritus Sanctus in te descéndet, María: ne tímeas, habébis in útero Fílium Dei, allelúja.

Collect

℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.

℟ Et clamor meus ad te véniat.

Oremus.

Deus, qui de beatae Mariae Virginis, utero Verbum tuum, Angelo nuntiante, carnem suscipere voluisti: praesta supplicibus tuis; ut, qui vere eam Genitricem Dei credimus, eius apud te intercessionibus adjuvemur. Per eúndem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

℟ Amen.

Conclusion

℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.

℟ Et clamor meus ad te véniat.

℣ Benedicámus Dómino.

℟ Deo grátias.

℣ Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

℟ Amen.

Other Little Offices

Little Office of the Sacred Heart

© 2021 by LOBVM.com

(except for texts already in the public domain)