Little Office of the
Blessed Virgin

Compline

Office II (Advent), 1962 Roman calendar

Introduction

In the first ℣, the sign of the cross is made with the thumb over the heart, instead of the usual manner.

℣ Convérte nos ✠ Deus, salutáris noster.

℟ Et avérte iram tuam a nobis.

℣ Deus ✠ in adiutórium meum inténde.

℟ Dómine, ad adiuvándum me festína.

℣ Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

℟ Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. (outside lent:) Allelúia. (from Septuagesima to Holy Saturday:) Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.

Psalm 128

  • Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, * dicat nunc Israël.
  • Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea: * étenim non potuérunt mihi.
  • Supra dorsum meum fabricavérunt peccatóres: * prolongavérunt iniquitátem suam.
  • Dóminus iustus concídit cervíces peccatórum: * confundántur et convertántur retrórsum omnes, qui odérunt Sion.
  • Fiant sicut fænum tectórum: * quod priúsquam evellátur, exáruit:
  • De quo non implévit manum suam qui metit, * et sinum suum qui manípulos cólligit.
  • Et non dixérunt qui præteríbant: Benedíctio Dómini super vos: * benedíximus vobis in nómine Dómini.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalm 129

  • De profúndis clamávi ad te, Dómine: * Dómine, exáudi vocem meam:
  • Fiant aures tuæ intendéntes, * in vocem deprecatiónis meæ.
  • Si iniquitátes observáveris, Dómine: * Dómine, quis sustinébit?
  • Quia apud te propitiátio est: * et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
  • Sustínuit ánima mea in verbo eius: * sperávit ánima mea in Dómino.
  • A custódia matutína usque ad noctem: * speret Israël in Dómino.
  • Quia apud Dóminum misericórdia: * et copiósa apud eum redémptio.
  • Et ipse rédimet Israël, * ex ómnibus iniquitátibus eius.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalm 130

  • Dómine, non est exaltátum cor meum: * neque eláti sunt óculi mei.
  • Neque ambulávi in magnis: * neque in mirabílibus super me.
  • Si non humíliter sentiébam: * sed exaltávi ánimam meam:
  • Sicut ablactátus est super matre sua, * ita retribútio in ánima mea.
  • Speret Israël in Dómino, * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Hymn

Mémento, rerum Cónditor,
Nostri quod olim córporis,
Sacráta ab alvo Vírginis
Nascéndo formam súmpseris.

María Mater grátiæ,
Dulcis Parens cleméntiæ,
Tu nos ab hoste prótege,
Et mortis hora súscipe.

Jesu, tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre, et almo Spíritu,
In sémpiterna sǽcula.

Amen.

Little Chapter

Is 7:14-15

Ecce virgo concípiet, et páriet Fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel. Bútyrum et mel cómedet, ut sciat reprobáre malum, et elígere bonum.

℟ Deo grátias.

℣ Angelus Dómini nuntiávit Maríæ.

℟ Et concépit de Spíritu sancto.

Canticle Nunc dimittis

Ant. Spíritus Sanctus * in te descéndet, María: ne tímeas habébis in útero Fílium Dei, Allelúia.

  • Nunc dimíttis ✠ servum tuum, Dómine, * secúndum verbum tuum in pace:
  • Quia vidérunt óculi mei * salutáre tuum,
  • Quod parásti * ante fáciem ómnium populórum,
  • Lumen ad revelatiónem géntium, * et glóriam plebis tuæ Israël.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Spíritus Sanctus in te descéndet, María: ne tímeas habébis in útero Fílium Dei, Allelúia.

Prayer

℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.

℟ Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Deus, qui de beátæ Maríæ Vírginis útero Verbum tuum, ángelo nuntiánte, carnem suscípere voluísti: præsta supplícibus tuis, ut qui vere eam Genitrícem Dei crédimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur.

Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Conclusion

℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.

℟ Et clamor meus ad te véniat.

℣ Benedicámus Dómino.

℟ Deo grátias.

The Blessing

Benedícat and custódiat nos omnípotens et miséricors Dóminus, ✠ Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus

Amen.

Anthem

Then is said one of the following Anthems of the Blessed Virgin Mary according to the season.
From the Saturday before the first Sunday of Advent to Candlemas inclusive

Alma Redemptóris Mater, quæ pérvia cæli.

Porta manes, et stella maris, succúrre cadénti,

Súrgere qui curat pópulo: Tu quæ genuísti,

Natúra miránte, tuum sanctum Genitórem:

Virgo prius ac postérius, Gabriélis ab ore,

Sumens illud Ave, peccatóum miserére.

In Advent

℣ Divínum auxílium ✠ máneat semper nobíscum.

℟ Amen.

Other Little Offices

Little Office of the Sacred Heart

© 2021 by LOBVM.com

(except for texts already in the public domain)