Little Office of the
Blessed Virgin

Compline

Office I (Candlemas to Advent), 1962 Roman calendar

Introduction

In the first ℣, the sign of the cross is made with the thumb over the heart, instead of the usual manner.

℣ Convérte nos ✠ Deus, salutáris noster.

℟ Et avérte iram tuam a nobis.

℣ Deus ✠ in adiutórium meum inténde.

℟ Dómine, ad adiuvándum me festína.

℣ Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

℟ Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. (outside lent:) Allelúia. (from Septuagesima to Holy Saturday:) Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.

Psalm 128

  • Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, * dicat nunc Israël.
  • Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea: * étenim non potuérunt mihi.
  • Supra dorsum meum fabricavérunt peccatóres: * prolongavérunt iniquitátem suam.
  • Dóminus iustus concídit cervíces peccatórum: * confundántur et convertántur retrórsum omnes, qui odérunt Sion.
  • Fiant sicut fænum tectórum: * quod priúsquam evellátur, exáruit:
  • De quo non implévit manum suam qui metit, * et sinum suum qui manípulos cólligit.
  • Et non dixérunt qui præteríbant: Benedíctio Dómini super vos: * benedíximus vobis in nómine Dómini.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalm 129

  • De profúndis clamávi ad te, Dómine: * Dómine, exáudi vocem meam:
  • Fiant aures tuæ intendéntes, * in vocem deprecatiónis meæ.
  • Si iniquitátes observáveris, Dómine: * Dómine, quis sustinébit?
  • Quia apud te propitiátio est: * et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
  • Sustínuit ánima mea in verbo eius: * sperávit ánima mea in Dómino.
  • A custódia matutína usque ad noctem: * speret Israël in Dómino.
  • Quia apud Dóminum misericórdia: * et copiósa apud eum redémptio.
  • Et ipse rédimet Israël, * ex ómnibus iniquitátibus eius.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalm 130

  • Dómine, non est exaltátum cor meum: * neque eláti sunt óculi mei.
  • Neque ambulávi in magnis: * neque in mirabílibus super me.
  • Si non humíliter sentiébam: * sed exaltávi ánimam meam:
  • Sicut ablactátus est super matre sua, * ita retribútio in ánima mea.
  • Speret Israël in Dómino, * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Hymn

Mémento, rerum Cónditor,
Nostri quod olim córporis,
Sacráta ab alvo Vírginis
Nascéndo formam súmpseris.

María Mater grátiæ,
Dulcis Parens cleméntiæ,
Tu nos ab hoste prótege,
Et mortis hora súscipe.

Jesu, tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre, et almo Spíritu,
In sémpiterna sǽcula.

Amen.

Little Chapter

Sir 24:24

Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei.

℟ Deo grátias.

℣ Ora pro nobis, sancta Dei Génitrix.

℟ Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

Canticle Nunc dimittis

Ant. Sub tuum præsídium confúgimus, sancta Dei Génitrix, nostras deprecatiónes de despícias in necessitátibus nostris: sed a perículis cunctis líbera nos semper, Virgo gloriósa et benedícta.

During Eastertide, instead of the above, the following antiphon is said:

Ant. Regína cæli,* lætáre, allelúia; quia quem meruísti portáre, allelúia; resurréxit, sicut dixit, allelúia: ora pro nobis Deum, allelúia.

  • Nunc dimíttis ✠ servum tuum, Dómine, * secúndum verbum tuum in pace:
  • Quia vidérunt óculi mei * salutáre tuum,
  • Quod parásti * ante fáciem ómnium populórum,
  • Lumen ad revelatiónem géntium, * et glóriam plebis tuæ Israël.
  • Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  • Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Sub tuum præsídium confúgimus, sancta Dei Génitrix, nostras deprecatiónes de despícias in necessitátibus nostris: sed a perículis cunctis líbera nos semper, Virgo gloriósa et benedícta.

During Eastertide, instead of the above, the following antiphon is said:

Ant. Regína cæli,* lætáre, allelúia; quia quem meruísti portáre, allelúia; resurréxit, sicut dixit, allelúia: ora pro nobis Deum, allelúia.

Prayer

℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.

℟ Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Beátæ et gloriósæ semper Vírginis Maríæ, quǽsumus, Dómine, intercéssio gloriósa nos prótegat, et ad vitam perdúcat ætérnam.

Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Conclusion

℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.

℟ Et clamor meus ad te véniat.

℣ Benedicámus Dómino.

℟ Deo grátias.

The Blessing

Benedícat and custódiat nos omnípotens et miséricors Dóminus, ✠ Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus

Amen.

Anthem

Then is said one of the following Anthems of the Blessed Virgin Mary according to the season.
From Candlemas until Compline on Holy Saturday exclusively

Ave, Regína cælórum,

Ave Dómina Angelórum:

Salve, radix, salve, porta

Ex qua mundo lux est orta:

Gaude Virgo gloriósa,

Super omnes speciósa,

Vale, o valde decóra,

Et pro nobis Christum exóra.

℣ Dignáre me laudáre te, Virgo sacráta.

℟ Da mihi virtútem contra hostes tuos.

Orémus.

Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium: ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis eius auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum.

℟ Amen.

From Compline of Holy Saturday until None on the Saturday after Pentecost inclusively

Regína cæli lætáre, allelúia;

Quia quem meruísti portáre, allelúia,

Resurréxit, sicut dixit, allelúia:

Ora pro nobis Deum, allelúia.

℣ Gaude et lætáre, Virgo María, Allelúia.

℟ Quia surréxit Dóminus vere, Allelúia.

Orémus.

Deus, qui per resurrectiónem Fílii tui, Dómini nostri Iesu Christi mundum lætificáre dignátus es: præsta, quǽsumus; ut per eius Genitrícem Vírginem Maríam, perpétuæ capiámus gáudia vitæ. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum.

℟ Amen.

From Compline of the Saturday after Pentecost until Advent

Salve, Regína, mater misericórdiæ;

Vita, dulcédo, et spes nostra, salve.

Ad te clamámus éxules fílii Hevæ.

Ad te suspirámus geméntes et flentes in hac lacrimárum valle.

Eia ergo, Advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte.

Et Iesum, benedíctum fructum ventris tui, nobis post hoc exsílium osténde.

O clemens, O pia, O dulcis Virgo María.

℣ Ora pro nobis, sancta Dei Génitrix.

℟ Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

Orémus.

Omnípotens sempitérne Deus, qui gloriósæ Vírginis Matris Maríæ corpus et ánimam, ut dignum Fílii tui habitáculum éffici mererétur, Spíritu Sancto cooperánte præparásti: da, ut cuius commemoratióne lætámur; eius pia intercessióne, ab instántibus malis, et a morte perpétua liberémur. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum.

℟ Amen.

℣ Divínum auxílium ✠ máneat semper nobíscum.

℟ Amen.

Other Little Offices

Little Office of the Sacred Heart

© 2021 by LOBVM.com

(except for texts already in the public domain)